Página:Menosprecio de corte y alabanza de aldea (1922).pdf/27

De Wikisource, la biblioteca libre.
Esta página no ha sido corregida

CAPITULO PRIMERO

DO EL AUCTOR PRUEVA QUE NINGÚN CORTESANO SE PUEDE QUEXAR SINO DE SÍ MISMO.

Theophrastus philosophus memoriae prodidit Philippum, Alexandri patrem, non solum dignitate et armis sed etiam prudentia, eloquentia et moribus multo aliis regibus praestitisse. Athenienses igitur beatos esse dictitabat ut qui singulis quibusque annis decem invenirent quos imperatores eligerent; se namque unum dumtaxat imperatorem per multos annos invenisse, scilicet, suum Parmenionem amicum. Cummulti successus praeclari uno die sibi muntiati forent, inquit: o fortuna, pro tot tantisque bonis exiguo me aliquo malo affice. Devictis autem graecis, cum quidam ipsi consulerent ut praesidiis urbes contineret, inquit: malo diu benignus quam brevi tempore dominus appellari. In fuga vero quadam, cum siccisque ficubus et pane hordaceo vesceretur, inquit: qualis voluptatis inexpertus eram.

Saepe imo saepissime Philippus dicebat, eum qui regem alloquuturus esset bissinis et mollibus uti verbis. Cum quidam scutum pulcherrime ornatum ostentaret, inquit: graecum virum decet magis in dextra quam in sinistra spem habere, etc. De hoc hactenus.